- ARISTONICUS
- I.ARISTONICUSCitharoedus Olynthius, in arte sua celebris. Vide Polyaen. l. 5.II.ARISTONICUSEumenis Regis fil. Asiam invasit, et Pergamense Regnum a Romanis Attalo donatum, vi retinere conatus, Cons. Licinium Crassum, vicit, sed annô post a Cons. Perpenna superatus, et in carcere strangulatus est. Liv. l. 59. Iustin. l. 36. c. 4. Florus, l. 2. c. 20. Eutrop. l. 4. c. 9. Vellei. l. 2. c. 4. Item Methymnae tyrannus, qui, cum ignarus Chion Macedonibus traditam esse cum piraticis navibus, primâ vigiliâ, ad portus claustra successisset, et Pharnabazum conventum vellet, velut hospes ac sociusadmissus est atque in vincula compactus. Postea popularibus traditus, quem illi ob iniurias tortum necaverunt. Qu. Cutt. l. 4. c. 5. et 8. Item Grammaticus Alexandrinus, Α᾿ριςτόνικος ὁ καθ᾿ κμᾶς dicitur Straboni l. 1. Scripsit, περὶ τοῦ εν Α᾿λεξανδρείᾳ μουσαίου, e quo Sopater duodecimum Eclogarum suarum librum confecit, teste Photiô Eclog. 161. Scripsit librum quoque, in Theogoniam Hesiodi, et de nominibus, sive constructione apud Homerum. Item. Historicus Tarentinus, de quo Voss. Hist. Graec. l. 4. p. 506. Denique Ennuchus quidam, de quo Suidas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.